monumenta.ch > Plinius > sectio 212

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 212
{LX} Vesicae calculorumque cruciatibus auxiliatur urina apri et ipsa vesica pro cibo sumpta, efficacius, si prius fumo maceretur utrumque. vesicam elixam mandi oportet, et a muliere feminis suis. inveniuntur in iocineribus eorum lapilli aut duritiae lapillis similes, candidae, sicut in vulgari sue, quibus contritis atque in vino potis pelli calculos aiunt. ipsi apro tam gravis urina sua est, ut nisi egesta fugae non sufficiat ac velut devinctus opprimatur; exuri illa tradunt eos.